라틴어 문장 검색

Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:1)
cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:2)
Septem igitur nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 20:1)
Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento quod in ventre cerebri locatum est et sine spinalis medullae beneficio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 25:1)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
sale tabentis aut madefactos aspargine, aut qui apud sentinam laboraverint;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1731)
spiramenta animae definitio pulmonum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5771)
caeca relaxat spiramenta breves cavernas, per quas sudor emanat, quae tenuitate sui non possunt videri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 891)
spiramenta exitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 391)
sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 12:4)
O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:1)
nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 23:1)
populo autem et Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:11)
nunc autem vix est in sentina locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 3:7)
Nam sive est animal tellus et vivit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare vias, quotiensque movetur, has finire potest, illas aperire cavernas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION